- PELOPS
- PELOPSTantali, Phrygiae Regis et Taygetes fil. cuius pater cum Deosin terris peregrinantes hospitiô ex cepisset, ut certô aliquô argumentô divinitatem eorum experiretur, filium suum illis epulandum apposuit; a cuius esu cum Dii ceteriabstinuissent, sola Ceres humerum eius assumpsit. Quem cum Iuppiter deinde ad vitam revocâsset, eburneum humerum ei restitut. Ad quem quidem humerum, post eiusdem Pelopis mortem, varia morborum sanabantur genera, et multiplicia edebantur miracula. Plin. l. 28. c. 4. Ovid. Met. l. 6. v. 403.——— Tamen hanc quoque dicitur unusFlêsse Pelops; humeroque suas ad pectora postquamDeduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.Concolor hic humerus, nascendi tempore dextrô,Corporeusque fuit: manibus mox caesa paternisMembra ferunt iunxisse Deoz, aliisque repertis,Qui locus est iuguli medius, summique lacertiDefuit, impositum est non comparentis in usumPartis ebur; factoque Pelops fuit integer illo.Unde Virg. Georg. l. 3. v. 7.——— Humeroque Pelops insignis eburnô.Acer equis. ——— ——Tibullus l. 1. El. 4. v. 63.——— Carmina ni sint,Ex humero Pelopis non nituisset ebur.Papinus l. 4. Thebaid. v. 590.Truncatusque Pelops, et saevo pulvere sordeni.Pindar. Od. 1 Olymp. Ε᾿λέφαντι φαίδιμον ὦμον κεκοσμενον ebore insignem humerum ornatum. Et Apollon. l. Πελοπη̈́ια νῶτα. Et Nazianz. Orat. 1. contra Iulianum, Ε᾿ζ ἧς ῾κρεουργίας᾿ ἐπίσημοι Πελοπίδαι παρὰ τῶν ὤμων καὶ τοῦ ἐλέφαντος. Dio Chrysost. Orat. 8. Περὶ δὲ τοῦ Πὲλοπος ἔλεγον, ὅτι καὶ τὸν ὦμον ἐλεφάντινον ἔχοι. Hic postea cum adolevisset, in Elidem se contulit, cui id temporis Oenomaus imperabat. Is cum unicam filiam haberet, nomine Hippodamiam, eamque formosissimam, et regni totius heredem, iisque nominibus multis procis ambitam, nulli tamen eam voluit collocare, quod a genero suo se interfectum iri intelligeret. Hanc itaque rationem excogitavit, ut procis curule certamen proponeret (habebat enim equos velocissimos, ex ventorum flatu, procreatos) eamque certaminis legem, ut victor filiae nuptiis potiretur, victus mortem subiret. Cumque iam multos certamine victos neci tradidisset, tandem Pelops: amore Hippodamiae incensus, cum equis suis parum fideret. Myrtilum, Oenomai aurigam, pecuniâ corrupit, ut axes fragiles currui subiungeret. Quô factô, Oenomaus aurigae perfidiâ, fractô curru collapsus, membrisque omnibus ex ruina collisis, cum se morti vicinum esse animadvertit, Pelopem oravit, ut vicem suam ulcisceretur. Cui ille morem gerens, Myrtilum perfidiae praemium importunius exigentem in mare praecipitavit, quod ab eo Myrtoum vocabatur. Pelops autem uxore et regnô potitus, universam Chersonesum a nomine suo Peloponnesum appellavit. Strabo l. 8. Catull. de Achille: Epigr. 65. v. 345.Troicaque obsedens longinquo moenia bello,Periuri Pelopis vastabat tertius haeres.Propert. l. 3. El. 18. v. 19. Quidve Clytaemnestrae, propter quam tota Mycenis Infamis stupro stat Pelopea domus. Horatius l. 1. Od. 6. v. 8.Nec saevam Pelopis domum.Seneca Thyest. Actu. 7. v. 310.Argos, et saevi Pelopis Mycenae.Nic. LloydiusDe Pelope plura, Nat. Com. l. 7. c. 17. et Alexand. Rossaeus in Mystag. Poet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.